|261|

Bijlage I

 

De gereviseerde kerkorde van Nicholas des Gallars uit 1561, voorafgegaan door een brief van de auteur aan de bisschop van Londen, Edmund Grindal1.

Forma/ politiae ec=/clesiasticae, nuper insti=/tutae Londini in coetu Gallo=/rum: Nicolao Gallasio / authore2.

Excussum Londini in officina Ioan-/nis Daij Typographi. / Anno. 1561.

 

fol. 2r.
EXIMO CHRISTI SERVO, & reverendo patri D. Edmundo Grindallo, episcopo Londinensi, Nicolaus Gallasius S.P.D.

 

Quum te authore ac impulsore (ornatissime presul) haec instituta scripserim, quibus ecclesiola nostra formaretur, eadem certé sub tuo nomine, auspiciisque tuis in medium prodire aequum fuit. Addo etiam quòd peregrinorum qui isthic collecti sunt: quia non minus tibi quam indigenarum cura incumbit, quidquid ad coetus nostri statum pertinet, id ad te, praesertim gravibus in causis, referendum est. Hoc autem omnium, gravissimum esse mihi videtur, ut quae semel in ecclesia bene instituta fuerint quanta fieri potest cura & diligentia serventur. Quod certé vix efficeret opera & industria nostra, nisi etiam authoritas tua intercederet, qua contumaces & praefractos homines reprimere caeterosque omnes in officio continere possemus. Nam etsi maxima pars sponte sese submittit verbo Dei, nunquam tamen desunt qui omnem dicipline nervum abrumpere, ac veluti fractis repagulis exilire, & suo arbitratu vivere, omnemque licentiam captare vellent. Iis quoniam exhortationes aut scriptae quaedam normae non sufficiunt, vivis legibus opus est, quibus ipsorum
fol. 2v.
libido & amentia dometur. Preclaré sane iam olim a philosophis dictum est parum posse magistratum sine lege, aut legem sine magistratu: atque haec duo sic inter se perpetuo in omni republica coniungenda esse, ut alterum altero niti ac sulciri possit. Lex enim mutus


1 Deze kerkorde van de hand van Des Gallars is wel enige malen gesignaleerd, maar voorzover wij weten nergens gepubliceerd. Het exemplaar waarvan wij hier een transcriptie afdrukken, bevond zich in het actaboek van de Italiaanse kerk in Londen, British Library, Manuscripts Section, Additional Manuscript nr. 40896. Wellicht is deze onlogische vindplaats de oorzaak dat dit werk niet eerder aan de vergetelheid is ontrukt. In de tekst zijn een aantal bewerkingen toegepast. Abbreviaturen zijn stilzwijgend opgelost. De door Des Gallars in de lijst van errata opgenomen drukfouten zijn verbeterd.
Niet door Des Gallars opgemerkte drukfouten zijn in een noot verantwoord. De ‘u’ is als ‘v’ weergegeven waar die zo is bedoeld. Dit is ook gebeurd bij de ‘j’ wanneer die als ‘i’ bedoeld is. Daar waar naar ons oordeel toevoegingen nodig waren, bijvoorbeeld bij het vergeten van nummering van alinea’s, hebben wij dit tussen [ ] toegevoegd. Drukfouten in de tekst die in de toegevoegde lijst van errata voorkomen zijn in de tekst verbeterd. Ter plaatse is in een voetnoot verantwoord wat de tekst in het origineel geeft. Drukfouten die niet in de lijst van errata opgenomen zijn hebben wij zo in de transcriptie laten staan, vergezeld van een voetnoot waarin een voorstel voor een juistere lezing wordt gegeven.
2 Deze titel wijkt aanzienlijk af van het door F. de Schickler aangehaalde exemplaar, te weten ‘Forma politiae ecclesiasticae super institutae Londiniis coetus Gallorum’. De Franse vertaling is ook gedrukt door Gellius Ctematius.

|262|

est magistratus: magistratum vero sic legi animam & vitam adferre decet, ut ipsemet lex viva meritó nominetur.
Idem nobis omnino in politia ecclesiastica usu venit: in qua parum proderunt vel optimae leges, nisi plebs ad eas observandas pastorum & episcoporum opera urgeatur. Itaque inanes essent hae constitutiones, nisi eas animare vivasque efficere omni conatu ego & collegae mei studeremus. Atque etiam plerunque frustra conaremur, nisi adesses ipse, vitamque integram iis authoritate tua praestares. Quod quum sponte facias, ut idem facere pergas, nosque uti coepisti praesidio tuo munias, non est quod te maiorem in modum rogemus. Satis erim ultro incitatus es, nec multis verbis opus est apud te qui nulla in re unquam ecclesiis nostris defuisti: nec ullum recusasti laborem quoties vel ad retundendam malorum pervicaciam vel ad sublevandos inopes vel purgandos errores quos nonnulli spargebant, vel ad reprimendos sectarios homines eo nobis opus fuit, ut ergo te nobis quam diutissime incolumen ecclesiae suae Dominus conservet unicé optamus, summisque votis a Deo petimus, ut que in te pietatis, doctrinae verique zeli dona contulit, ea te tueatur, atque in dies augeat, quo magis ac magis eius gloriam, cuius ardes studio, promovere possis. Vale.

 

fol. 3r.
INDEX.

Quatuor ordines praecipui in ecclesia3. fo[lio] 1.
De Pastoribus & eorum electione. 2, 3, 4
Quibus de causis ministri ecclesiae destituendi. 5
Quibus item de causis monendi solum aut corrigendi. 5
De numero & tempore concionum. 6
De exercitatione prophetica. 7
De officio doctorum & ludimagistrorum. 8
De senioribus eorumque electione & officio. 9, 10
Quomodo pastores & seniores se gerere debeant erga eos qui ecclesiae nomen dederunt. 11, 12
De diaconis & eorum officio. 13, 14
De Baptismo. 15
De coena Domini. 16
De ordine observando erga pueros antequam ad coenam domini admittantur. 17
De matrimonio. 18
De visitandis aegrotis. 19
De sepultura. 19
Formulae promissionum quibus pastores, seniores & diaconi ecclesiae adstringunt. 20, 21

Finis


3 De tekst geeft ecclsia.

|263|

pag. 14
PRAEFATIO

 

Quum in ecclesia praeter administrationem verbi aliqua etiam politia necessaria sit, non solum ut servetur puritas doctrinae, sed etiam ut populus ad eam sequendam & observandam instigetur, aut veluti manu ducatur, praescribenda est regula ex verbo Dei, quae in posterum cuique pro ratione officii sui observanda erit. Nam alii instituendi ut pueri, adolescentes aliique rudes. Alii in officio continendi ac movendi. Alii corrigendi. Alii aut ope, aut consilio aut consolatione iuvandi sunt. Quae omnia ad politiam ecclesiasticam pertinent, eaque diligenter observata, diutius ipsam servare atque augere possunt.

Quatuor ordines praecipui in Ecclesia.

Sed quum haec soli ministri praestare non possint, videndum est qui & quales adiungi ipsis debeant, qui ipsorum ductu omnia haec obire possunt.
Quatuor autem genera functionum a Christo & Apostolis instituta scriptura docet, quibus certe nunquam Ecclesia bene instituta carere potest5. Primum genus est pastorum, qui etiam ministri & episcopi vocantur. Alterum doctorum. Tertium seniorum. Quartum diaconorum. A pastoribus ergo sive ministris initium nobis faciendum est: quia caeteris praeire ac velut omnium antesignani esse debent. Ad eos pertinet praedicatio verbi: ex cuius doctrina debent turn publicè turn privatim admonere, hortari, consolari, increpare, arguere, & convincere, administrare sacramenta, & fraternis correctionibus uti una cum reliquis senioribus, qui ipsis adiunguntur.
pag. 2.
1. Ut quis hoc munus exerceat sese ingerere non debet nec quisquam admittendus est, nisi qui legitime sit vocatus.
2. Priusquam ergo ad hoc munus quispiam admittatur, tria observanda erunt. Primum ut non solum vera doctrina imbutus atque institutus sit, sed etiam aptus ad eam tradendam, explicandam, atque accommodandam in usum & edifïcationem Ecclesiae, quod Paulus uno verbo διδακτικος vocat. Deinde, ut bonis moribus praeditus sit, omnique vitii nota careat. Tertio, ut recipiatur ac probetur tum a reliquis ministris & senioribus, tum etiam a toto populo aut maiore eius parte.
3. Ut ministri electio fiat, tenendus est ordo quem vetus Ecclesia observavit. Nempe, ut primum ministri & seniores ipsum eligant. Quum vero in pusillo huius ecclesiae statu pauci sunt ministri, is qui supererit6 accersat ministros & seniores ecclesiae Belgicae ut eorum consilio utatur, atque ita communibus utriusque collegii suffragiis matura deliberatione facta minister eligatur.
4. Electus nominetur populo ut si quis adversus ipsum quidquam habeat, id significet ministro, ac senioribus. Nominetur praeterea Episcopo nostro, nequid absque ipsius iudicio & approbatione fiat.


4 Dit valt samen met folio 4r. Folio 3v. is blanco. Vanaf dit punt volgen we de paginering van het gedrukte werk.
5 In margine: Ephe.4. Rom. 12. I Cor.12. I Tim.3.
6 Ten tijde van het opstellen van deze kerkorde had de Franse kerk in Londen twee predikanten, nml. Nicholas des Gallars en Pierre Alexandre.

|264|

5. Si is qui delectus est, iam antea ministerio functus sit in aliis ecclesiis testimonium ab ea afferat e qua postremo profectus est, ut tum doctrine tum vitae suae fidem faciat. Idque omnino necessarium est, nequa nota ipsius ministerium & libertatem in eo exercendo impediat. Ac nihilominus consensus & approbatio seniorum & populi & Episcopi confirmatio accedat.
6. Si nunquam functus est ministerio, eligendus erit ea tantum lege ut audiatur & examinetur: atque eadem lege & conditione populo nominandus erit.
pag. 3.
7. Ut doctrinae suae fidem faciat non solum testetur se eam doctrinam probare quae in ecclesia nostra accepta est, sed etiam de eius articulis saltem praecipuis magisque necessariis interrogetur a ministro huius ecclesiae cui aderunt ministri Belgici, seniores atque etiam alii, si res postulet, qui sunt doctores in ecclesia.
8. Qui ita examinatus furerit ac probatus, iterum specimen aedat exhortationis aut contionis ex loco scripturae qui ei propositus fuerit coram ministris & senioribus utriusque ecclesiae quibus saltem gallica lingua nota erit, atque etiam aliis quibusdam doctoribus ecclesiae qui advocari poterunt ut inde iudicium fiat an in posterum idoneus ad docendum sit futurus.
9. Quod ad vitam attinet, non solum a domesticis, sed etiam ab exteris testimonium habeat: ac regulam a Paulo praescriptam sequamur.
10. Tertium est, ut producatur ad populum atque stabiliatur. Quod ut fiat, prius ipsum publicam concionem habere oportet, idque dominico die, quo maior adsit multitudo.
11. Post concionem alter e ministris populum adhortetur ad preces & ieiunium, eorumque diem indicat atque admoneat ut si quis adversus electum quidpiam obiicere velit, intra octavum diem ad collegium seniorum accedat, atque rationes suas proponat.
12. Si nulla fiat intercessio qui electus est populo offeratur praefixo die, habita concione ab altero ministro, atque ibidem, habitis precibus, uti moris est, ab episcopo confirmetur.
13. Sed prius eo ipso tempore recitetur ei ex scripto promissio ad eius functionem pertinens cuius exemplar postea subiictetur, eique, aut sublata manu aut saltem verbis & vultu annuat.
14. Si qua intercessio fiat eius cognitio sit penes ministros & seniores utriusque ecclesiae peregrinorum, a
pag. 4.
quibus electio facta est ut iudicent an admittenda sit necne: ac si quid fundamenti aut coloris habeat, res ad episcopum referatur.
15. Quidquid autem ab iis pronunciatum de intercessionum causis fuerit adhibita episcopi authoritate, ratum ac firmum sit: ac quidquid actum fuerit populo declaretur.
16. Si is qui electus est minister indignus repertus sit ac demonstratus legitimis probationibus, alius a senioribus & ministris eligatur.

Hactenus de iis quae in electione & confirmatione ministrorum necessario observari debent, nunc de iis agendum quibus in officio contineri possunt.

Primum ut iam antehac moris fuit utriusque ecclesiae ministros & seniores una colligi initio cuiusque mensis primo videlicet die lunae, id etiam in posterum observetur, ut mutuis consilis & monitionibus utrique ecclesiae provideatur, aliique alios admonebant de rebus omnibus quae ad earum utilitatem & conservationem pertinebunt.
Quod si oborta fuerit ulla dissensio aut difficultas in doctrina vel disciplina quae ab altera ecclesia dirimi aut expediri non potuerit, coniunctis utriusque sententiis & iudiciis definiatur. Fiant deinde tertio quoque mense censurae inter ministros & seniores, hoc est fraternae & amicae admonitiones quales ipsa res postulabit, ut uniuscuiusque vitae & moribus prospiciatur. Sic enim vitari poterunt scandala & ministerii authoritas conservari. Cavendum enim ne ob malam pastorum famam quum ipsi despecti fuerint, verbum quoque ipsum contemptui habeatur.

|265|

Ut autem admonendus & corrigendus erit is qui lapsus fuerit, ita reprimendae calumniae & fallae criminationes quibus infontes homines immerito traduci possent.

pag. 5.
HIC NOTANDA SUNT CRIMINA / quae in ministro nullo modo tollerari possunt7.

Heresis. Schisma. Rebellio adversus ordinem ecclesiasticum. Blasphemia aperta & legibus punienda. Simonia & donorum corruptela. Ambitus ad nova munia obtinenda aut occupandum, alterius locum. Crimen falsi. Periurium. Adulterium vel scortatio aut solicitatio alienarum nuptiarum, vel etiam puellarum. Furtum. Ebrietas. Pugna aut digladatio quae legibus punitur. Usura. Ludi legibusque prohibiti ex quibus scandala oriuntur. Saltationes & lasciviae. Crimen quod notatur infamia. Denique omnia crimina ob quae alius quispiam ab ecclesia separandus esset.

 

Sunt autem vitia quaedam aut delicta quae nonnihil tollerari possunt modo fraterna eorum correctio fiat.

Nova quaedam & inusitata ratio tractandae scripturae. Curiosa inanium quaestionum indagatio. Doctrinam non receptam in ecclesia aut novum quendam morem introducere. Negligentia in studiis ac praesertim in legendis libris sacrae scripturae. Negligentia in vitiis reprehendendis quae adulationi proxima est. Scurrilitas.
Mendacium. Maledicentia & detractio. Spurcus sermo. Convitia & iniuriae. Temeritas. Vafrities & prava astutia. Avaritia & tenacitas. Ira & excandescentia. Lites & iurgia. Habitus, vestitus, gestus dissolutus, aut parum decus, ac eiusmodi.

pag. 6.
Si minister in graviora illa crimina inciderit quae puniuntur legibus nulloque modo tolerari debent, ministri ac seniores utriusque ecclesiae illum ministerio indignum iudicent, & causa ad episcopum relata ipsum destituant.
Si vero in ea crimina sit lapsus quorum prima inquisitio & notio ad consistorium ecclesiasticum pertinet, minitri & seniores rem diligenter examinent ut si reus fuerit minister ad episcopum cum elogio mittat. In minoribus vero delictis teneatur is ordo quem praescribit Christus Matt. 18, nec quisquam ad iudicium ecclesiasticum praeterquam ad extremum, confugiat.

De numero & tempore concionum.

Certos dies certasque horas concionibus praefigi & assignari necesse est, ut sciat populus quando & quamobrem convenire debeat. Hora ergo nona ante meridiem ut solet die dominico matutinae concioni secunda vero post meridiem alteri assignetur.
Quum vero Catechismus prae caeteris in ecclesia necessarius sit, non solum puerorum sed rudium causa, aptum & commodum ei tempus constitui decet. Prima igitur hora post meridiem eodem die dominico inter duas conciones ei poterit assignari.


7 De volgende twee categorieën van overtredingen zijn in het origineel in twee kolommen genoteerd. Omwille van ruimtebesparing geven wij ze achter elkaar.

|266|

Caeteris diebus matutina concio maturius hoc est hora octava auspicanda erit. Sed quoniam plaebs8 e semotis & longe distantibus urbis partibus non statim aggregari potest, ne ii qui citius accesserunt tempus illic frustra terant, aut de rebus inanibus inter se nugentur, unus e senioribus aut diaconis aliquid leget e sacris literis ante concionem, usque dum pastor eam incipiat, idque praesertim diebus dominicis & Iovis, atque eum librum qui coeptus fuerit, iidem lectores deinceps suo ordine persequentur. Qui antea constitutus est precibus dies, Iovis sci-
pag. 7.
licet idem observetur sedulo, ut populus ad invocandum Deum pro necessitatibus publicis & privatis incitetur: indicio etiam ieiunio quoties necessitas postulabit.

De exercitatione prophetica.

Certum quoque diem explicandae scripturae, quam propheticam exercitationem vocant, constitui oportet. Mihi vero apti fore videntur solemnes ii dies in quibus hic populus saepius in anno feriatur. Ceteris enim diebus tum propter occupationes tum propter amplitudinem urbis non ita facile est mane convenire. Solemnibus ergo illis diebus convenient ministri & seniores hora secunda a prandio in ecclesia, ac quisque ordine suo vicissim locum eius libri qui propositus fuerit, exponet: non ut in concionibus, quae habentur ad populum, sed velut in praelectionibus in quibus studendum est, ut genuinus9 eruatur scripturae sensus, atque ipsius usus declaretur.
Ad hanc exercitationem, hoc est, ad explicandum suo ordine locum scripturae admittatur nemo, nisi qui ministri & seniorum iudicio idoneus censebitur, atque in catalogum redigetur. Liberum tamen fiat aliis aut addere iis quae dicta fuerint, si quid dederit Dominus, aut questionem proponere quae ad rem faciat, modo ne evagari aut longius disgredi cuiquam permittatur. Ubi conclusum ac definitum fuerit, nemo quidquam addat aut inquirat, ne disputationis species oriatur.
Re peracta postquam discesserit populus admoneatur prophetans fraterné & amice si qua in re lapsus est.
Secundum ordinem doctorum esse diximus. Eorum porro officium est veram & sanam doctrinam tueri, docere, explicare, ac modis omnibus precavere ne aut ignorantia aut errore, aut pravis opinionibus corrumpatur, atque is gradus ministerio propior, & regimini
pag. 8.
ecclesiae coniunctior est, praesertim eorum qui versantur in theologia. Sed quum exigua sit haec ecclesia, & maiore ex parte constet illiteratis hominibus, quibus conciones & catechismi abunde satisfaciunt10, de iis tractare supervacaneum est. Quod si cresceret  ecclesia, ac numerus quispiam auditorum ad eam lectionem paratus esset qui in posterum  prodessent ecclesiae Dei, ut dabitur facultas ita ea utendum erit. Huic ordini annumerantur ludimagistri ac preceptores qui tum in linguis tum scientiis pueros & adolescentes instituunt, quorum opera iis qui maiora assequi volunt pernecessaria est. Eorum officium quum sit imbuere pueros vera religione, & rudimenta christianae fidei tradere, nemo ad hanc functionem admitti debet qui vita & doctrina probatus non sit, certumque testimonium proferat ministris & senioribus, qui deinde ipsam episcopo offerant. Ubi probati fuerint ac recepti communicent cum ministris de libris quos discipulis suis exposituri sunt, & de ordine & methodo quem sequuturi sunt in docendo atque utantur eorum consilio, quo facilius pueros promovere possint,


8 De tekst geeft: ‘plaebs’. Deze drukfout is niet opgenomen in de lijst van errata.
9 De tekst geeft: ‘geuninus’.
10 De tekst geeft: ‘satisfacinnt’.

|267|

nec quicquam sulcipiant suo ipsorum arbitratu. Singulis diebus dominicis discipulos suos iam antea instructos & paratos ad responsionem, adducant in templum, ut de catechismi loco & sua fide interrogati ministro respondeant. Sedeant autem discipuli e regione cathedrae in preceptorum conspectu: ut modeste se gerant ac discedentes abstineant a strepitu & murmure, atque a preceptoribus ipsis vel pedagogis reducantur.

De senioribus, quos tertii ordinis esse diximus

Hi totius gregis atque singulorum statum observare debent, eosque amice & benevolé movere & hortari quos aut aberrare aut delinquere, aut dissolutionis11 vitae esse perspexerint, atque etiam ubi
pag. 9.
res postulabit ad collegium sive consistorium referre, ubi correctionibus fraternis ex communi omnium sententia utentur. Deligendi ergo12 sunt ad hoc munus viri probae & honestae vitae, qui omni crimine atque etiam criminis suspicione vacent, timentes Deum & sprituali prudentia praediti. Ex singulis autem urbispartibus, si fierripotestdeligantur, quodiligentior gregis observatio fiat. Sed antea omnia curandum est ut prudentes sint & studiosi religionis.

Forma electionis.

Formam electionis eandem feré sequemur quae hactenus observata fuit, ut vitemus murmura, & omnium ora obstruamus. Omnes igitur qui iam antea ecclesiae nomen dederunt accedant ordine ad eorum mensam qui suffragia describunt, atque ab iis primum nomen suum, deinde eorum quos sincero animi iudicio puraque conscientia magis idoneos censent, nomina describenda curent. Tertio scriptum illud ad superiorem mensam deferant ad eos qui numerant suffragia, & singulorum scripta condunt aut eodem filo connectunt: ac notatis suffragiis modeste alia via recedant. Atque hoc quidem in presens, in posterum vero bene constitutis rebus aut saltem rite inchoatis quid magis expediat prospiciendum erit. An vero perpetui an temporarii futuri sint postea videndum, & quod magis ex usu ecclesiae futurum est statuendum erit. Si enim posthac magis idonei accesserint, ecclesia ipsorum opera & ministerio privenda non est. Rursum perturbationibus & molestiis occurrendum erit quae in eiusmodi mutationibus saepe accidunt & sane expedit eos absque gravi causa non mutari, ac retineri quum fideliter offïcio functi erunt. Quod tamen ecclesiae liberum faciemus, quae in ea re pastorum & ministrorum consilium sequutura est.

pag. 10.
Postquam seniores electi & confirmati fuerint, hae constitutiones quae ad ipsorum munus pertinent, ipsis praesentibus palam in tota ecclesia recitentur.
[1.] Partiantur seniores munia sua per decurias quam commodissime fieri poterit, ac singuli descripta habeant eorum nomina qui ipsorum curae commissi fuerint, quo quisque suos diligentius observare, ac facilius munere suo defungi possit.
2. Quum novi hospites Galli huc appulerunt quisque seniorum in sua decuria de iis inquirat ac de caeteris quos secum ducunt, & causam eorum adventus exploret diligenter. Qua animadversa pastorem admoneat, ut ipse officio suo fungatur.


11 De tekst geeft: ‘dissolutioris’.
12 De tekst geeft: ‘etgo’.

|268|

3. Quod si religionis causa advenerit hospes, pastor cum senioribus testimonium si quod attulerit perlegat atque observet. Si vero ob persecutionem13 aut aliud impedimentuni prae nimia festinatione nullum testimonium adferre potuerit, interrogetur de fide sua & vitae eius ratio observetur.
4. Si non religionis sed alius negotii causa advenerit, aut religionem praetexens errorem aliquem aut pravam opinionem tueatur a qua recedere nolit ad episcopum deferatur.
5. Quod attinet ad Gallos qui iam antea isthic habitarunt priusquam evangelii libertas data esset, neque nomen suum ecclesiae Gallicae dederunt: observent seniores an Anglicam ecclesiam frequentent, atque etiam an Anglorum linguam intelligant: ut si neutri ecclesiae adhaereant, aut simulent se alterutram frequentare, quum ab utraque alieni sint, neque fidei doctrinam teneant, deferantur ad episcopum qui eos de fide sua interroget, atque intelligat quid habeant religionis. Idque sedulo observandum erit ne sectis aut impiis hominibus impleatur hoc regnum, aut saltem natio nostra eiusmodi tabe ac fece purgetur.

pag. 11.
Quomodo pastores ac seniores se gerere debeant erga omnes qui ecclesiae14 nomen dederunt.

[6] In corrigendis cuiusque vitiis aut delictis ordo tenendus erit quem praescripsit Christus, Matt. 18.
Nempe, ut seorsim ac secreto reprehendantur ea quae sunt occulta: nec quisquam proximum ad ecclesiam adducat, ut eum delicti & facinoris alicuius nondum noti aut divulgati, ex quo nullum prodierit scandalum, palam accuset: modo is exhortationi ac reprehensioni non sit reluctatus, nec se pervicacam praebuerit.
7. Qui privatas reprehensiones reiecerint aut deriserint, rursum ab ecclesia moneantur. Quod si nullomodo culpam agnoscere velint, licet convicti, arceant a coena domini, donec ad meliorem mentem redeant.
8. Publica autem & manifeste vitia quae dissimulari non possunt, si admonitionem solummodo requirant coram ecclesia, hoc est, in seniorum coetu amice & benevolé reprehendantur, ut se emendent qui iis dediti fuerint. Qui resipuerint nulla amplius molestia afficiantur.
9. Qui scelus aut flagitium admiserit quod graviorem castigationem requirit, in eum uti res postulabit animadvertendum: eique denunciandum uti a coena abstineat ad tempus, ut humilietur coram Deo, culpamque suam agnoscat atque expendat.
10. Quod si contumacia aut rebellione ad sacramentum coenae contra prohibitionem se ingerat, arceatur a ministro, cum ei ad communionem accedere non liceat. Quod si forte minister eum non animadvertat imprudentia, aut oblivione pretereat, senioris officii erit ipsum admonere.
11. Qui obstinata animi pervicacia sese obdurabunt, nec fraternas correctiones admittent, denuncientur ecclesiae tanquam deplorati homines, quibus extrema quaequam remedia adhibenda sunt: ut pudore affecti ad
pag. 12.
poenitentiam reducantur, atque humiliores reddantur.
Denique publicè arceantur a communione & sacris, donec serio perculsi peccatum suum fateantur, ac tunc etiam publicè reconcilientur toti ecclesiae atque admittantur.
12. Item qui veram fidei confessionem abiurarint, aut qui post coenae perceptionem sese polluerint sacrilegio missae, aut nefandis aliis superstitionibus papistarum, non prius admittantur quam poenitentiam egerint, ac publicè sese ecclesiae conciliarint.


13 De tekst geeft: ‘persequutionem’.
14 De tekst geeft: ‘ecclsiae’.

|269|

13. His tamen omnibus adhibeatur tanta moderatio ut nemo se inhumanius aut immitius tractatum merito queri possit. Danda enim opera ut correctiones verae sint medicinae quibus peccatores ad Christum reducantur.
14. Sic autem gerantur haec omnia ut neque ministri neque seniores civilem iurisdictionem ullomodo usurpent: sed gladio verbi solummodo utantur.
15. Nemo pastorum aut seniorum cuiquam detegat ea quae in consistorio acta fuerint, nisi a coetu reiici & periurus haberi velit.
16. Ut haec observentur & subsistat aliqua disciplina in ecclesia Dei, pastores una cum senioribus semel in hebdomada certo die collecti tractent de communibus negotiis, & eos qui monendi erunt ad se accersant.
17. Quod si obedire quispiam iis recuset dum funguntur officio deferatur ad episcopum ut eum coerceat.
Rogandus autem erit episcopus ut coercitos rebelles ad consistorium remittat, ut rursum ordine ecclesiastico cum ipsis agatur.
18. Si qua in redissentiant seniores, accersant diaconos, eorumque sententiam audiant. Quod si ab iis non satisfiat, consulant
pag.13.
ministros & seniores Ecclesiae / Belgicae, ut ex communi utriusque ecclesiae iudicio res expediri possit.

Ubi haec lecta fuerint senioribus promissio qua se obligant Deo ac ecclesiae palam ipsis recitabitur cui annuere debebunt. Eius exemplar postea subiicietur in fine libri.

Ut contineantur in officio seniores eidem disciplinae cui pastores obnoxii sint, atque iisdem de causis destituantur.

Quartus ordo, quem Diaconorum esse diximus.

[1.] In veteri ecclesia diaconorum genera duo fuerunt: Unum eorum qui tum eleemosinas, tum etiam annuas pensiones reditusque & fructus recipiebant atque administrabant. Alterum eorum qui aegrotos & infirmos curabant. ld quod in hac tenuitate nostra nondum facile distinguere possumus. Ut tamen eo perveniri possit, secernantur ex iis qui delecti fuerint ii qui magis idonei videntur ad pecuniam administrandam distribuendamque, ac reddendas rationes: alii vero qui ad exhortandum & consolandum apti sunt atque etiam ad opem & allevationem aegrotis ferendam huic muneri destinentur. Quod si nunc haec omnia dividi non possint, singuli in ea urbis regione quae ipsis assignata fuerit utroque munere fungantur.
2. Quia vero amplissima est ista urbs & late patet, augendus erit diaconorum numerus ut totidem statuantur quot seniores, atque singulis senioribus singuli diaconi adiungantur, ut mutuas operas inter se tradere ac se invicem iuvare atque etiam observare possint. In iis eligendis eadem forma nunc & in posterum servetur15 quae in senioribus. 
pag. 14.
3. Ut autem facilius suo defungantur munere, opere praetium est pecunias omnes quae in pauperum gratiam vel una ab omnibus vel a singulis seorsim16. collecta fuerint unaeademque crumena includi, quae alterius vicibus servetur a duobus diaconis quos ex eorum numero


15 De tekst geeft: ‘sertueur’.
16 De tekst geeft: ‘seorsin’.

|270|

seniores & ministri elegerint. Nullus ergo collectam seorsim habeat pecuniam, sed quidquid collegerint singuli conferant in commune.
4. Item duo per vices uti solitum est praesto sint ad ianuam templi dum egreditur populus è concionè, ut quotidianas eleemosinas recipiant.
5. Ubi receperint statim numerent ei cui crumena commissa erit, ut non solum fraus, sed etiam fraudis suspitio vitetur. Quidquid numeratum erit in scriptis redigatur, diesque & mensis notetur coram iis qui pecunias receperunt & numerarunt, ut fideliter earum ratio reddi possit.
6. Conveniant diaconi certa die uniuscuiusque hebdomadae, ut conferant inter se de pauperum inopia aliisque ecclesiae necessitatibus quibus pecunia subsidio opus est, ut iis communi omnium consilio remedia & auxilia quaerantur, nec quicquam seorsim unius arbitrio fiat.
7. Quia libere ac vere ipsos inter se loqui & communicare necesse erit quidquid ab iis dictum fuerit, silentio tegatur, neque aliis communicare fas sit quam ministris & senioribus. Sic enim vitabuntur murmura & rixae, liberiusque & alacrius munere suo defungent.
8. Si qua in re ambigant diaconi seniorem accersant qui ei regioni urbis praefectus est unde quaestio oritur[.] Quod si is non sufficiat, plures accersantur, aut si difficilior erit quaestio, ad totum consistorium referatur.
9. Si de re nova aut insolita quaestio sit, nihil absque authoritate consistorii ab iis agendum aut suscipiendum erit.
pag. 15.
10. Ut liber accepti, ita expensi describatur.
11. Singulis mensibus reddatur ab iis ratio omnium quae accepta & expensa fuerint coram senioribus & aliis quibus hoc negotium commissum erit.
12. Quum vero eleemosinae absentibus diaconis in templo fieri possint, arculam in aditu templi aut prope eius limen statui oportebit, quae duabus seris claudatur, quarum unius clavis sit penes ministrum, alterius vero penes diaconos, eaque solum aperiatur eo die quo rationes reddi debent, ac si quid inventum in ea fuerit pecuniae in easdem rationes referatur.
13. Quod attinet ad pecunias quibus alendi sunt ministri, quia diaconorum munus est non solum eleemosinas recipere sed etiam colligere, administrare, distribuere quamlibet pecuniam ecclesiae usui aptam aut necessariam, singuli diaconi descripta habeant nomina eorum qui in sua decuria conferre aliquid poterunt ac debebunt ut quum eam pecuniam collegerint ad illum deferant: qui universam accipere ac ministro stipendium persolvere debet.

Promissio qua se diaconi ecclesiae astringunt in fine adiicietur

DE BAPTISMO

[1.] Baptismus hora concionis solummodo atque a pastoribus solum administretur.
2. Puerorum infantium qui baptizati fuerint nomina describantur in libro qui peculiariter et rei destinatus sit, additis nominibus parentum, & eorum qui ipsorum nomine in Baptismo fideiusserint.
3. Si quis spurius aut nothus oblatus fuerit, observet pastor qui sint parentes, qui item fideiubeant eius no-
pag. 16.
mine, nec priusquam id ei notum aut fideiussoris testimonio relatum sit, ipsum admittat: idque etiam episcopo vel iis quos ea res pertinet significetur.

|271|

4. Nequis ad fideiubendum pro puello in sacro baptismo17 admittatur, nisi ii qui eandem profitentur nobiscum fidem, quum nulli videlicet alii ad talia promissa danda & facienda idonei sint.
Quod ut diligentius ac fidelius observari possit, accedat pater baptizandi puelli paulo antea ad pastorem, id est, aut pridie, aut saltem duabus horis ante concionem ut intelligat quisnam ipse sit, quosnam fideiussores aut compatres, ut vocant, adhibere velit.

DE COENA DOMINI

Quum coena a Christo instituta fuerit, ut frequens ipsius usus esset quemadmodum in veteri ecclesia observatum est, donec sathan omnia pervertit atque sacramenti loco sacrificium aut potius sacrilegium missae substituit, danda est opera ut puro ipsius sit restitutio, frequentius quoque inter fideles celebretur: singulis ergo mensibus vel ad minimum alterius18 eam celebrari oportebit.
1. Eius porro celebrandae initium faciemus, quum a consistorio tempus praefixum erit, optimumque ex stata ecclesiae iudicatum, ac paratus erit aliquis piorum numerus qui ad eam percipiendam idonei censebuntur.
2. Ministri panem & vinum ordine & ea qua decet reverentia19 distribuant, néc quisquam cum ipsis ad calicem porrigendum admittatur, nisi è coetu seniorum, aut diaconorum: eamqua ob caúsam ne maior calicum numerus adhibeatur.
3. Mensae vero in quibus administranda erit coena proxime sint cathedrae, quo aptius & commodius sacramenti ministerium explicari & demonstrari queat. Ne alibi quam in templo administretur, quoad
pag. 17.
4.meliore oportunitate oblata aliter decretum sit.
5. Quum celebranda erit coena, prius octavo ad minus die populo denuncietur, ne quis aut puer aut alius minus instructus ad eam accedat.
6. Admoveantur exteri & hospites ut prius sese offerant ministro, ut ab ipso si ita res postulet instituantur, nequis ad coenam in iudium & perniciem suam accedat.
7. Quin etiam ad caenam admittatur nemo, nisi qui bene cognitus aut testimonio probatus sit, atque etiam redderit rationem fidei suae.
8. Ut hoc commodius fiat, quisque seniorum curam gerat eorum qui ipsi commissi fuerint in decuria sua aut etiam viciniore, prout commodius earum partitio fieri poterit: ut diligenter observet omnes, at si quid desideret quod emendare non possit, pastorem admoveat, imprimisque observet hospites qui non multo tempore hic versati erunt.

De ordine erga pueros observando priusquam ad coenam admittantur.

Quotquot isti ecclesiae nomen dederunt liberos suos si quos habeant, mittant ad Catechismum: at illic una cum aliis de fide doceantur.


17 De tekst geeft: ‘batismo’.
18 Niet zozeer als alternatief voor de Franse kerk bedoeld, maar ter goedkeuring van de praktijk in de Nederlandstalige zusterkerk in Londen.
19 De tekst geeft: ‘reverenria’.

|272|

10. Interrogentur vero pueri ex ea catechismi formula quae in hac ecclesia recepta est, atque iterum eorum quae responderint ratio ab ipsis petatur, ut ita periculum fiat an probe teneant id q[uod] antea responderunt.
11. Posteaquam sic instructus fuerit puer ut Catechismo facile carere possit, eius summam palam recitet atque ita coram ecclesia religionis suae professionem edat.
12. Nullus puerorum ad caenam admittatur priusquam suam fidem publice sit professus, ac significetur parentibus ne ante tempus prepopere ad caenam ipsos adducant, est enim periculosissimum tum liberis tum parentibus ipsos minus instructos ac fidei ignaros ad caenam temere protrudere. Ut ergo ipsorum fides cognosci & probari possit, hic ordo tenendus est.
pag. 18.
Qui hunc ordinem sequi noluerit ad consistorium vocetur. Quod si pastoris & seniorum consilio parere nolit, deferatur ad episcopum, qui gravius in eum adnimadvertet. 
14. Ut dignoscantur ii qui his in rebus officio fungi volent, quisque seniorum diligenter gregem suum observet.

DE MATRIMONIO

[1.] Ne clam aut furtim ullae coniugii sponsiones fiant, ullumve matrimonium legitimum censeatur quod parentum, aut propinquorum qui vocandi erunt consensu approbatum non sit.
2. Qui aliter fecerint, ac presertim ii qui liberos substraxerunt ab obsequio parentum suorum aut propinquorum aut ullo modo subornarint coerceantur severè, atque etiam castigentur sicuti res postulabit.
3. Ut obviam eatur huic periculo, qui sponsionem aliquam matrimonii facere volent, consilium petant a seniore aut diacono qui eorum decuriae praeest, ut si res difficilior fuerit aut deliberationem requirat, eam cum pastore communicet.
4. Priusquam celebretur coniugium palam in ecclesia trinis diebus dominicis denuntietur.
5. Qui vero has denuntiationes fieri volent, prius ad pastorem vel ad consistorium accedant, atque si minus noti sunt probos viros secum adducant qui ipsis testimonium reddant: ac si res ita postulet subscribant denunciationibus, ut hac ratione, periculis multis, quae inter ignotos accidere solent occuratur.
6. Celebretur autem matrimonium quoties ii quorum interest postulabunt, tum dominicis tum profestis diebus modo in concione, excepto die quo sacrosancta coena administratur.
pag. 19.
7. Quod si denunciationibus factis, ii qui desponsi sunt diutius coniugii sui celebrationem differrent, post sesquimensem admonendi erunt, ne rem frustra aut periculose diu protrahant.

De visitandis aegrotis.

Quum aliquis in morbum inciderit, tunc ei vel maxime ad Deum confugiendum esse omnibus in confesso est. Pauci tamen nisi ad extrema redacti, veram ex eius verbo consolationem petunt, ac potius de sanitate corporis quam de salute animae solliciti sunt. Ita crebro accidit, ut prius eripiant é vita, quam de Deo & animae salute cogitare coeperint, ac privantur salutari doctrina eo tempore quo vel maxime opus habent. Admonendi igitur erunt omnes, ut in ipsis morbi initiis & animae & corpori praecipuum remedium quaerant ex verbo Dei, ac significent in tempore valetudinem suam diacono illius decuriae, in qua habitant, ut eos in tempore consolari possit. Parum enim prosunt exhortationes iis qui ad extrema redacti sunt: Diaconus vero, si ita res postulet, admoneat pastorem, ut ipse quoque aegrotum visat. Admoneat autem oportune, ne pastor a praecipuo munere, quod communiter ad omnes pertinet, distrahatur

|273|

De sepultura.

[1.] Mortuorum corpora sepeliantur honeste & humaniter ac condantur terra in coemiterio cuiusque parrochiae, uti communi usu receptum est.
2. Quod attinet ad eos, qui funus prosequi & comitari debent, id propinquorum & amicorum arbitrio relinquimus, modo ne ulla superstitio aut inanis pompa toleretur.
3. Admoneantur omnes ne praeproperè mortuorum corpora inhument: ut vitentur pericula in quae permulti nimia festinatione inciderunt. Rursum ne tar-
pag. 20.
dius expectent, tum ut corruptio & contagio quae ex cadavere manare potest, tum etiam, ut immodici luctus vitentur. Expediet igitur funus non citius quam duodecim aut quindecim horis ab obitu, nec tardius quam post viginti quatuor efferri.
4. Porro nomina eorum quos è nostro coetu collegerit Dominus tenere atque obitum notare operae pretium est. Ea ergo in libello describi oportebit, qui uni e diaconis committetur, ad quem reliqui diaconi singuli è decuria sua, conferent eorum nomina, qui unoquoque mense obierint, ac diem obitus notabunt.

Formula promissionum quibus ministri sese ecclesiae abtringunt.
Promitto Deo & ecclesiae ipsius me fideliter officio functurum in hoc ministerio ad quod sum vocatus, pure annunciaturum verbum Domini, ut aedificetur haec ecclesia, cui me obligavit, neque abusurum eius doctrina, ut pravo affectu cupiditative ulli indulgeam, aut placeam ulli homini, sed eam me pura conscientia tractaturum, ut gloriae Dei & populi, cui debitor sum, utilitati serviam.
2. Item promitto me observaturum ecclesiasticas constitutiones & disciplinam quae hic inter nos recepta est. Et quatenus iis iubeor admonere eos qui lapsi fuerint, me fideliter facturum: ita ut neque odio, neque favori, neque ultioni aut pravo affectui cupiditative carnis locum praebeam: denique promitto me omnia facturum quae ad munus boni & fidelis ministri pertinent.
3. Tertio promitto me conservaturum quantum in me erit & procuraturum honorem & utilitatem huius regni, pacique & tranquillitati eius consulturum, nec ullomodo consensurum iis quibus perturbari, ullove incommodo affici posset: sed revelaturum
pag. 21.
& patefacturum rum in tempore episcopo vel aliis quorum20 ea scire intererit.
Denique promitto me gratitudinis omnis exemplum populo daturum, ut beneficium agnoscat quo afficimur in hoc regno, ubi humaniter excepti plena invocandi & pure colendi Dei libertate donati sumus: perstiturum in vocatione mea tam adversis rebus quam prosperis, sive bellum, sive fames, sive pestis, aut alia calamitas ingruat: obtemperaturum magistratibus pro ratione officii mei, hoc est salva libertate, quae nobis verbo dei data & regia benignitate concessa est.

Formula promissionis seniorum.

Promitto Deo & ecclesiae, cui me dedico, me fideliter functurum munere senioris ad quod sum vocatus: adiuturum pastores pro viribus meis, & observaturum omnes qui mihi commissi & assignati fuerint: curaturum tam exemplo vitae quam admonitionibus fraternis, ut quisque obsequatur verbo Dei, adsit concionibus, Deoque & proximo serviat: impediturum scandala


20 De tekst geeft: ‘quornm’.

|274|

quantum in me erit, pacique & concordiae ecclesiae consulturum, tum publicè tum privatim denique omnia facturum21 quae ad gloriam Dei & aedificationem ecclesiae pertinent.

Alii duo articuli ex superiore ministrorum promissione hic addantur.

Forma promissionis diaconorum.

Promitto Deo & ecclesiae me fideliter functurum officio diaconi ad quod sum vocatus: pauperum & infirmorum curam habiturum, atque iis opem laturum, prout muneris mei ratio postulat, tum mea commendatione tum administratione eorum q[uae?] mihi commissa fuerint: denique fidelem futurum in rationibus accepti & expensi, & rationem redditurum quoties opus erit.
2. Item promitto me observaturum ecclesiasticas constitutiones & disciplinam quae in hac ecclesia recepta est: & quidquid ad huius muneris administra-
pag. 22.
tionem pertinet me fideliter relaturum sociis & collegis meis, nec quidquam pro libidine mea aut favore aut odio gesturum, sed opem laturum & omnia distributurum sine ulla personarum acceptione, ubicumque postulabit necessitas, denique omnia servi Dei fidelis & boni munia obiturum.

Tertius articulus huius promissionis addatur ex ultima promissione ministrorum.

Atque hec22 quidem hactenus. Sunt enim precipua que ad constituendam & formandam hanc ecclesiolam pertinere magisque necessaria esse, atque adeo sufficere putavimus. Si quid postea addi oporteat, usus ipse docebit, vel potius idem spiritus qui nobis aperuit viam, omnia revelabit. 21 Iulii. 1560.

FINIS

ERRATA SIC CORRIGITO.

In indicis ultima li[nea].     leg. adstringuntur.
pag.2.1.9.     leg. διδακτικος

pag.6.1.     leg. diligenter.

pag.7.li.3.     leg. indicio.

eadem pag.li.9.     solemnes eadem

pag.li.23.     leg. catalogum.li.25.modo ne.

pag.8.li.16.     ipsum.

pag.9.li.4.     probae.

pag.11.li.18.     emendent.

pag.12.li.6.     abiurarint.

pag.13.li.14.     fuerunt.

pag.17.li.7.     perniciem.


21 De tekst geeft: ‘factururum’.
22 Hier (en vaker) is de ‘ae’ als ‘e’ geschreven. Lees in deze regel: ‘haec’, ‘praecipua’ en ‘quae’.