Bijlage volgens Nr. M12 uit het archief van de classis Nijmegen (= Rijksarchief Gelderland)
De Matrimonialibus Judiciis
1. Matrimonium causa mixta dicitur quia partim conditionibus
verbo divino expressis necessariis, et hominis arbitrio nunquam
mutandis, partim humano jure statutis et voluntate contrahentium,
magna ex parte omittendis aut obscurandis coit.
2. Divinitus monemur, ut matrinomium contrahentes id in Domino ex
praescripto verbi dei faciamus, 1 Corinth. 7.
3. Praescriptae conditiones a deo sunt de questione, an est (ut
vulgo loquuntur), quid est et quale est.
4. Ad quaestionem an est, pertinet, necessarium omnino esse ei
quem cupiditas urat, matrimonium; ei vero, qui continens est,
adiaphoron, ibidem.
5. Ad quaestionem quid est, referendum est quod unius viri cum
una muliere consuetudine individua definitur, Gen. 2, Matthi.
19.
6. Ad quaestionem quale est, quod intra certos gradus
consanguinitatis et affinitatis consistit, quod parentum
arbitrio, inter aetate minores et semper partium libero consensu
coalescat.
7. Haec omnia verbo dei non solum imperantur, sed per partes ita
explicantur ut si quid illis dubium oriatur, solo eo verbo
consulto enucleari queat. Ideo in Ecclesia Israelitica,
Christiana veteri et hac nostra obtinuit, ut sacerdos cuius os
custodit sapientiam et (legis) dei exercituum interpres est,
Malach. 2, cum suo Synderio controversias matrimoniales
discuteret, ideo Christus tanquam Propheta Patris, de hac
quaestione consulitur et statuit, Matth. 5 et 19 et alibi: nec id
in genere tantum sed particulatim.
8. Conditiones humano jure praescriptae sunt de dote, alibi
certa, alibi pacto voluntario promittenda, de successione
liberorum, de poena violati istius pacti mitiganda vel
exacerbanda.
9. Quod matrimonium sequatur dos civile, quod certa alibi, alibi
voluntaria jus humanum est, quod voluntate contrahentium nunc
remittatur, nunc amplificetur quod denique in favorem primi vel
secundi matrimonii, liberis ex hoc oriundis, maior, illius vero
minor hereditas relinquatur, res est libera.
10. Itaque in veteri Christiana Ecclesia, ubi plane civilis ab
ecclesiastica jurisdictione distincta fuit, de his rebus
constituere, penes magistratum autoritas semper fuit, et si qua
orta esset de his controversia, eam disceptandam retinebant.
11. De potestate et vi, qua homines ad eas praestandas coguntur,
res est diversa. Nam in Israelitica Ecclesia, ubi jurisdictio
utraque bona ex parte penes summum pontificem fuit, potestas
eidem et autorits in utrasque conditiones concessa est. Christus
vero hanc distinctionem in se primum sanxit, ut autoritas esset
penes Ecclesiam, potestas vero penes Magistratum, um de adulterio
statuit, sed poenam irrogare recusat.
12. Summa istius tractationis est, unicas Ecclesiae esse partes
in causis matrimonialibus conditionum sed divinarum autoritate
habere. Magistratus duas, humanum nimirum autoritatem et gladii
potestatem.
De Divortio
1. Dissoluti matrimonii duae sunt partes, divortium et desertio.
Divortium differt a desertione, quod haec a parte nocente, illud
ab innocente fiat.
2. Sola Fornicatio (innocenti) personae ad divortium justa est
causa, Matth. 19.
3. Eaque probanda est Ecclesiae, quae ad reconciliationem partem
offensam hortabitur. Sed si his obtineri non possit, Magistratui
ut divertendi, potestatem faciat ex judicio Ecclesiae
incumbit.
De Desertione
1. Desertio vel Religionis praetextu a nocente parte, vel taedio
conjugii, aut alia quavis causa committitur.
2. Si Religionis causa pius ab impio deseratur, sequetur
consilium Pauli, 1 Cor. 7.
3. Ita tamen ut conscia Ecclesia et rescindente priorem
contractum Magistratu omnia agat.
4. Si aliam quamvis ob causam politicas leges praeeunte consilio
Ecclesiae in Domino sequatur.
De Repudio
Omittitur Matrimonii pactum, non praestitutum ea sola causa,
eoque omnino modo quo absolutum scinditur.
De Secessione
Secedunt a se conjuges propter importunam vitae consuetudinem.
Sed Ecclesiae est eos ad reconciliationem hortari, quam si
Ecclesia non obtinerit eos matrimonium intermittere, non
dissolvere, novis contractis, non patietur Ecclesia.