Bijlage volgens Nr. M12 uit het archief van de classis Nijmegen (= Rijksarchief Gelderland)

De Matrimonialibus Judiciis 
1. Matrimonium causa mixta dicitur quia partim conditionibus verbo divino expressis necessariis, et hominis arbitrio nunquam mutandis, partim humano jure statutis et voluntate contrahentium, magna ex parte omittendis aut obscurandis coit.
2. Divinitus monemur, ut matrinomium contrahentes id in Domino ex praescripto verbi dei faciamus, 1 Corinth. 7.
3. Praescriptae conditiones a deo sunt de questione, an est (ut vulgo loquuntur), quid est et quale est.
4. Ad quaestionem an est, pertinet, necessarium omnino esse ei quem cupiditas urat, matrimonium; ei vero, qui continens est, adiaphoron, ibidem.
5. Ad quaestionem quid est, referendum est quod unius viri cum una muliere consuetudine individua definitur, Gen. 2, Matthi. 19.
6. Ad quaestionem quale est, quod intra certos gradus consanguinitatis et affinitatis consistit, quod parentum arbitrio, inter aetate minores et semper partium libero consensu coalescat.
7. Haec omnia verbo dei non solum imperantur, sed per partes ita explicantur ut si quid illis dubium oriatur, solo eo verbo consulto enucleari queat. Ideo in Ecclesia Israelitica, Christiana veteri et hac nostra obtinuit, ut sacerdos cuius os custodit sapientiam et (legis) dei exercituum interpres est, Malach. 2, cum suo Synderio controversias matrimoniales discuteret, ideo Christus tanquam Propheta Patris, de hac quaestione consulitur et statuit, Matth. 5 et 19 et alibi: nec id in genere tantum sed particulatim.
8. Conditiones humano jure praescriptae sunt de dote, alibi certa, alibi pacto voluntario promittenda, de successione liberorum, de poena violati istius pacti mitiganda vel exacerbanda.
9. Quod matrimonium sequatur dos civile, quod certa alibi, alibi voluntaria jus humanum est, quod voluntate contrahentium nunc remittatur, nunc amplificetur quod denique in favorem primi vel secundi matrimonii, liberis ex hoc oriundis, maior, illius vero minor hereditas relinquatur, res est libera.
10. Itaque in veteri Christiana Ecclesia, ubi plane civilis ab ecclesiastica jurisdictione distincta fuit, de his rebus constituere, penes magistratum autoritas semper fuit, et si qua orta esset de his controversia, eam disceptandam retinebant.
11. De potestate et vi, qua homines ad eas praestandas coguntur, res est diversa. Nam in Israelitica Ecclesia, ubi jurisdictio utraque bona ex parte penes summum pontificem fuit, potestas eidem et autorits in utrasque conditiones concessa est. Christus vero hanc distinctionem in se primum sanxit, ut autoritas esset penes Ecclesiam, potestas vero penes Magistratum, um de adulterio statuit, sed poenam irrogare recusat.
12. Summa istius tractationis est, unicas Ecclesiae esse partes in causis matrimonialibus conditionum sed divinarum autoritate habere. Magistratus duas, humanum nimirum autoritatem et gladii potestatem.

De Divortio 
1. Dissoluti matrimonii duae sunt partes, divortium et desertio. Divortium differt a desertione, quod haec a parte nocente, illud ab innocente fiat.
2. Sola Fornicatio (innocenti) personae ad divortium justa est causa, Matth. 19.
3. Eaque probanda est Ecclesiae, quae ad reconciliationem partem offensam hortabitur. Sed si his obtineri non possit, Magistratui ut divertendi, potestatem faciat ex judicio Ecclesiae incumbit.

De Desertione 
1. Desertio vel Religionis praetextu a nocente parte, vel taedio conjugii, aut alia quavis causa committitur.
2. Si Religionis causa pius ab impio deseratur, sequetur consilium Pauli, 1 Cor. 7.
3. Ita tamen ut conscia Ecclesia et rescindente priorem contractum Magistratu omnia agat.
4. Si aliam quamvis ob causam politicas leges praeeunte consilio Ecclesiae in Domino sequatur.

De Repudio 
Omittitur Matrimonii pactum, non praestitutum ea sola causa, eoque omnino modo quo absolutum scinditur.

De Secessione 
Secedunt a se conjuges propter importunam vitae consuetudinem. Sed Ecclesiae est eos ad reconciliationem hortari, quam si Ecclesia non obtinerit eos matrimonium intermittere, non dissolvere, novis contractis, non patietur Ecclesia.